CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 6
 
1 Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est.

2 Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.

3 Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli.

4 Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis, qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.

1
Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII.
Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt.
Aegre eo die sustentatum est.

2
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec:
   ubi
      circumiecta multitudine hominum totis moenibus
   undique in murum lapides iaci coepti sunt
   murusque defensoribus nudatus est,
   testudine facta
portas succedunt
murumque subruunt.
Quod tum facile fiebat.

3
Nam
   cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent,
in muro consistendi potestas erat nulli.

4
   Cum finem oppugnandi nox fecisset,
Iccius Remus,
   summa nobilitate et gratia inter suos,
   qui tum oppido praeerat,
unus ex iis,
   qui legati de pace ad Caesarem venerant,
nuntium ad eum mittit,
      nisi subsidium sibi submittatur,
   sese diutius sustinere non posse.