CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 14
 
1 Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem.

2 Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt;

3 neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat, quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.

4 Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.

5 Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.

6 His cum funes, qui antemnas ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.

7 Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.

8 Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis, quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset;

9 omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.

1
   Compluribus expugnatis oppidis
Caesar,
   ubi intellexit 
      frustra tantum laborem sumi
      neque hostium fugam captis oppidis reprimi
      neque iis noceri posse,
statuit expectandam classem.

2
   Quae ubi convenit
   ac primum ab hostibus visa est,
circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt;

3
neque satis Bruto,
   qui classi praeerat,
vel tribunis militum centurionibusque,
   quibus singulae naves erant attributae,
constabat,
   quid agerent
   aut quam rationem pugnae insisterent.

4
Rostro enim noceri non posse cognoverant;
   turribus autem excitatis
tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat,
   ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent
   et missa a Gallis gravius acciderent.

5
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.

6
   His cum funes,
      qui antemnas ad malos destinabant,
   comprehensi adductique erant,
navigio remis incitato praerumpebantur.

7
   Quibus abscisis
antemnae necessario concidebant,
   ut,
      cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret,
      his ereptis
   omnis usus navium uno tempore eriperetur.

8
Reliquum erat certamen positum in virtute,
   qua nostri milites facile superabant,
atque eo magis,
   quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur,
      ut nullum paulo fortius factum latere posset;

9
omnes enim colles ac loca superiora,
   unde erat propinquus despectus in mare,
ab exercitu tenebantur.