1 Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex
orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
2 Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. 3 Rursus cum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant et ab eis, qui cesserant, et ab eis, qui proximi steterant, circumveniebantur; 4 sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. 5 Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum, committebant. 6 Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; 7 Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; 8 Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur. |
1 Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. 2 3 4 5 6 7 8 |