CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 6, 3
 
1 Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. 

2 Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. 

3 Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. 

4 Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. 

5 Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.


Itaque 
   nondum hieme confecta 
   proximis quattuor coactis legionibus 
de improviso in fines Nerviorum contendit 
et, 
   priusquam illi aut convenire aut profugere possent, 
   magno pecoris atque hominum numero capto 
   atque ea praeda militibus concessa 
   vastatisque agris 
in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. 


   Eo celeriter confecto negotio 
rursus in hiberna legiones reduxit. 


   Concilio Galliae primo vere, 
      ut instituerat, 
   indicto, 
      cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, 
initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, 
   ut omnia postponere videretur, 
concilium Lutetiam Parisiorum transfert. 


Confines erant hi Senonibus 
civitatemque patrum memoria coniunxerant, 
sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. 


   Hac re pro suggestu pronuntiata 
eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur 
magnisque itineribus eo pervenit.