CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 3
 
1 Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.

2 Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit.

3 Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.

1      Ubi ea dies venit,
Carnutes
        Cotuato et Conconnetodumno ducibus,
        desperatis hominibus,
Cenabum
        signo dato
concurrunt
+ civesque Romanos,
         qui negotiandi causa ibi constiterant,
in his Gaium Fufium Citam,
         honestum equitem Romanum,
         qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat,
interficiunt
+ bonaque eorum diripiunt.


Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur.

        Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res,
clamore per agros regionesque significant;
hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt,
        ut tum accidit.

3      Nam quae Cenabi
            oriente sole
        gesta essent,
ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt,
        quod spatium est milium passuum circiter centum LX.