CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 69
 
1 Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur;

2 cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant.

3 Ante id oppidum planities circiter milia passuum tria in longitudinem patebat:

4 reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant.

5 Sub muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant.

6 Eius munitionis, quae ab Romanis instituebatur, circuitus XI milia passuum tenebat.

7 Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.

1
Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco,
   ut nisi obsidione expugnari non posse videretur;

2
cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant.

3
Ante id oppidum planities circiter milia passuum tria in longitudinem patebat:

4
reliquis ex omnibus partibus colles
   mediocri interiecto spatio
pari altitudinis fastigio oppidum cingebant.

5
Sub muro,
   quae pars collis ad orientem solem spectabat,
hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant
fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant.

6
Eius munitionis,
   quae ab Romanis instituebatur,
circuitus XI milia passuum tenebat.

7
Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta,
   quibus in castellis interdiu stationes ponebantur,
      ne qua subito eruptio fieret:
haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.