CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 75
 
1 Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes eos, qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent.

2 Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis, Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt;

3 Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; sena [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus; quina milia Aulercis, Cenomanis; totidem Atrebatibus; IIII Veliocassis, Lexoviis et Aulercis; Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina;

4 X milia universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli.

5 Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.

1
   Dum haec apud Alesiam geruntur,
Galli
   concilio principum indicto
non omnes eos,
   qui arma ferre possent,
      ut censuit Vercingetorix,
convocandos statuunt,
sed certum numerum cuique ex civitate imperandum,
   ne
      tanta multitudine confusa
   nec moderari
   nec discernere suos
   nec frumentandi rationem habere possent.

2
Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis, Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV;
parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis,
   qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt;

3
Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia;
Bellovacis X;
totidem Lemovicibus;
octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis;
sena [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus;
quina milia Aulercis, Cenomanis;
totidem Atrebatibus;
IIII Veliocassis, Lexoviis et Aulercis;
Eburovicibus terna;
Rauracis et Boiis bina;

4
X milia universis civitatibus,
   quae Oceanum attingunt
   quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur,
      quo sunt in numero Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli.

5
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt,
   quod
      se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos
   dicebant
      neque cuiusquam imperio obtemperaturos;
rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.