CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM VII, 76
 
1 Huius opera Commii, ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat.

2 Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent.

3 Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur.

4 Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur.

5 Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,

6 neque erat omnium quisquam, qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.

1
Huius opera Commii,
   ut antea demonstravimus,
fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar;
quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat,
iura legesque reddiderat
atque ipsi Morinos attribuerat.

2
Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae,
   ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur
   omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent.

3
   Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL
haec in Aeduorum finibus recensebantur,
numerusque inibatur,
praefecti constituebantur.

4
Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur.
His delecti ex civitatibus attribuuntur,
   quorum consilio bellum administraretur.

5
Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,

6
neque erat omnium quisquam,
   qui
      aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse
   arbitraretur,
      praesertim ancipiti proelio,
         cum ex oppido eruptione pugnaretur,
         foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.